John 4

John chapter 4 from the Latin Vulgate

1 reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam 2 oportebat autem eum transire per Samariam 3 venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo 4 erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta 5 venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere 6 discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent 7 dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis 8 respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam 9 dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam 10 numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius 11 respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum 12 sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam 13 dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire 14 dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc 15 respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum 16 quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti 17 dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu 18 patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet 19 dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem 20 vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est 21 sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum 22 spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare 23 dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia 24 dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum 25 et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea 26 reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus 27 venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus 28 exierunt de civitate et veniebant ad eum 29 interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca 30 ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis 31 dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare 32 dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius 33 nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem 34 et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit 35 in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit 36 ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis 37 ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci 38 cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies 39 et multo plures crediderunt propter sermonem eius 40 et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi 41 post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam 42 ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet 43 cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum 44 venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum 45 hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori 46 dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis 47 dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus 48 dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat 49 iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret 50 interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris 51 cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota 52 hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam 54 post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis