John 6

John chapter 6 from the Latin Vulgate

1 subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis 2 erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum 3 cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii 4 hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus 5 respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat 6 dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri 7 est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos 8 dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia 9 accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant 10 ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant 11 collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt 12 illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum 13 Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus 14 ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare 15 et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus 16 mare autem vento magno flante exsurgebat 17 cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt 18 ille autem dicit eis ego sum nolite timere 19 voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant 20 altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent 21 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino 22 cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum 23 et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti 24 respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis 25 operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus 26 dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei 27 respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille 28 dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris 29 patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare 30 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum 31 panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo 32 dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc 33 dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam 34 sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis 35 omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras 36 quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me 37 haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die 38 haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die 39 murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendi 40 et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi 41 respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicem 42 nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die 43 est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me 44 non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem 45 amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam 46 ego sum panis vitae 47 patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt 48 hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur 49 ego sum panis vivus qui de caelo descendi 50 si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita 51 litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum 52 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis 53 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die 54 caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus 55 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo 56 sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me 57 hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum 58 haec dixit in synagoga docens in Capharnaum 59 multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire 60 sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat 61 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius 62 spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt 63 sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum 64 et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo 65 ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant 66 dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire 67 respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes 68 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei 69 respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est 70 dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim