Jonah 1
Jonah chapter 1 from the Latin Vulgate
1 Et in tempore praefinito praeliabitur adversus eum rex Austri et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus et in equitibus et in classe magna et ingredietur terras et conteret et pertransiet 2 Et introibit in terram gloriosam et multae corruent hae autem solae salvabuntur de manu eius Edom et Moab et principium filiorum Ammon 3 Et mittet manum suam in terras et Terra Aegypti non effugiet 4 Et dominabitur thesaurorum auri et argenti et in omnibus pretiosis Aegypti per Libyam quoque et Aethiopiam transibit 5 Et fama turbabit eum ab Oriente et ab Aquilone et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos 6 Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria super montem inclytum et sanctum et veniet usque ad summitatem eius et nemo auxiliabitur ei 8 In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud Et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro 9 Et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt alii in vitam aeternam et alii in opprobrium ut videant semper 10 Qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates 11 Tu autem Daniel claude sermones et signa librum usque ad tempus statutum plurimi pertransibunt et multiplex erit scientia 12 Et vidi ego Daniel et ecce quasi duo alii stabant unus hinc super ripam fluminis et alius inde ex altera ripa fluminis 13 Et dixi viro qui erat indutus lineis qui stabat super aquas fluminis Usquequo finis horum mirabilium 14 Et audivi virum qui indutus erat lineis qui stabat super aquas fluminis cum elevasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per viventem in aeternum quia in tempus et tempora et dimidium temporis Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti complebuntur universa haec 15 Et ego audivi et non intellexi Et dixi Domine mi quid erit post haec 16 Et ait Vade Daniel quia clausi sunt signatique sermones usque ad praefinitum tempus 17 Eligentur et dealbabuntur et quasi ignis probabuntur multi et impie agent impii neque intelligent omnes impii porro docti intelligent