Jonah 2

Jonah chapter 2 from the Latin Vulgate

1 Beatus qui expectat et pervenit usque ad dies mille trecentos trigintaquinque 2 Tu autem vade ad praefinitum et requiesces et stabis in sorte tua in finem dierum   Cap 13 4 Et erat vir habitans in Babylone et nomen eius Ioakim 5 Et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helciae pulchram nimis et timentem Deum 6 parentes enim illius cum essent iusti erudierunt filiam suam secundum legem Moysi 7 Erat autem Ioakim dives valde et erat ei pomarium vicinum domui suae et ad ipsum confluebant Iudaei eo quod esset honorabilior omnium 8 Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno de quibus locutus est Dominus Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus qui videbantur regere populum 9 Isti frequentabant domum Ioakim et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia 10 Cum autem populus revertisset per meridiem ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomario viri sui