Jonah 3

Jonah chapter 3 from the Latin Vulgate

1 et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum 2 Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum 3 erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam volentes concumbere cum ea 4 et observabant quotidie solicitius videre eam Dixitque alter ad alterum 5 Eamus domum quia hora prandii est Et egressi recesserunt a se 6 Cumque revertissent venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam confessi sunt concupiscentiam suam et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam 7 Factum est autem cum observarent diem aptum ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomario aestus quippe erat 8 et non erat ibi quisquam praeter duos senes absconditos et contemplantes eam 9 Dixit ergo puellis Afferte mihi oleum et smigmata et ostia pomarii claudite ut laver 10 Et fecerunt sicut praeceperat clauseruntque ostia pomarii et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat nesciebantque senes intus esse absconditos