Jonah 4
Jonah chapter 4 from the Latin Vulgate
1 Ecce ostia pomarii clausa sunt et nemo nos videt et nos in concupiscentia tui sumus quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum 2 quod si nolueris dicemus contra te testimonium quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te 3 Ingemuit Susanna et ait Angustiae sunt mihi undique si enim hoc egero mors mihi est si autem non egero non effugiam manus vestras 4 Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini 5 Et exclamavit voce magna Susanna exclamaverunt autem et senes adversus eam 6 Et cucurrit unus ad ostia pomarii et aperuit 7 Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset 8 Postquam autem senes locuti sunt erubuerunt servi vehementer quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna Et facta est dies crastina 9 Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam 10 Et dixerunt coram populo Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Ioakim Et statim miserunt 11 Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis