Joshua 12

Joshua chapter 12 from the Latin Vulgate

1 Gesuri et Machathi et dimidiae partis Galaad terminos Seon regis Esebon 2 Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribui Manasse 3 hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii Israhel trans Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israhel singulis partes suas 4 tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus Chananeus et Ferezeus Eveus et Iebuseus 5 rex Hiericho unus rex Ahi quae est ex latere Bethel unus 6 rex Hierusalem unus rex Hebron unus 7 rex Hierimoth unus rex Lachis unus 8 rex Eglon unus rex Gazer unus 9 rex Dabir unus rex Gader unus 10 rex Herma unus rex Hered unus 11 rex Lebna unus rex Odollam unus 12 rex Maceda unus rex Bethel unus 13 rex Thaffua unus rex Afer unus 14 rex Afec unus rex Saron unus 15 rex Madon unus rex Asor unus 16 rex Someron unus rex Acsaph unus 17 rex Thenach unus rex Mageddo unus 18 rex Cades unus rex Iachanaem Chermeli unus 19 rex Dor et provinciae Dor unus rex gentium Galgal unus 20 rex Thersa unus omnes reges triginta et unus 22 Iosue senex provectaeque aetatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quae necdum est sorte divisa 23 omnis videlicet Galilea Philisthim et universa Gesuri 24 a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas