Joshua 15

Joshua chapter 15 from the Latin Vulgate

1 ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium 2 ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben 3 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel 4 ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem 5 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum 6 et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna 7 et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur 8 hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis 9 Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron 10 delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach 11 atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum 12 dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem 13 cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem 14 quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit 15 at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius 16 haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas 17 erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur 18 et Cina et Dimona Adeda 19 et Cedes et Asor Iethnan 20 Zif et Thelem Baloth 21 et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor 22 Aman Same et Molada 23 et Asergadda et Asemon Bethfeleth 24 et Asersual et Bersabee et Baziothia 25 Bala et Hiim Esem 26 et Heltholad Exiil et Harma 27 Siceleg et Medemena et Sensenna 28 Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum 29 in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena 30 et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim 31 et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca 32 et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum 33 Sanan et Adesa et Magdalgad 34 Delean et Mesfa et Iecthel 35 Lachis et Bascath et Aglon 36 Thebbon et Lehemas et Chethlis 37 et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum 38 Labana et Aether et Asan 39 Ieptha et Esna et Nesib 40 Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum 41 Accaron cum vicis et villulis suis 42 ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius 43 Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius 44 et in monte Samir et Iether et Soccho 45 et Edenna Cariathsenna haec est Dabir 46 Anab et Isthemo et Anim 47 Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum 48 Arab et Roma et Esaan 49 Ianum et Bethafua et Afeca 50 Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum 51 Maon et Chermel et Zif et Iotae 52 Iezrehel et Iucadam et Zanoe 53 Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum 54 Alul et Bethsur et Gedor 55 Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum 56 Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum 57 in deserto Betharaba Meddin et Schacha 58 Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum 59 Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem 61 cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Hiericho et aquas eius ab oriente solitudo quae ascendit de Hiericho ad montana Bethel 62 et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth 63 et descendit ad occidentem iuxta terminum Ieflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius mari Magno