Joshua 21

Joshua chapter 21 from the Latin Vulgate

1 et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem 2 porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim 3 et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim 4 dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes 5 de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina 6 filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est 7 Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum 8 agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum 9 dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis 10 et Iether et Isthimon 11 et Helon Dabir 12 et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus 13 de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee 14 et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor 15 omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis 16 reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio 17 de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer 18 et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor 19 de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon 20 et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor 21 porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae 22 omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus 23 filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas 24 porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth 25 et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor 26 de tribu autem Aser Masal et Abdon 27 et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor 28 de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres 29 omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis 30 filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha 31 et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis 32 [de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis] 33 et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis 34 omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim 35 itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo 36 cum suburbanis suis singulae per familias distributae 37 deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea 38 dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt 39 ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia 41 eodem tempore vocavit Iosue Rubenitas et Gadditas et dimidiam tribum Manasse 42 dixitque ad eos fecistis omnia quae vobis praecepit Moses famulus Domini mihi quoque in omnibus oboedistis 43 nec reliquistis fratres vestros longo tempore usque in praesentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri 44 quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans Iordanem 45 ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et legem quam praecepit vobis Moses servus Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra