Joshua 4
Joshua chapter 4 from the Latin Vulgate
1 respondebitis eis defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israhel usque in aeternum 2 fecerunt ergo filii Israhel sicut eis praecepit Iosue portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat iuxta numerum filiorum Israhel usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos 3 alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis et sunt ibi usque in praesentem diem 4 sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis medio donec omnia conplerentur quae Iosue ut loqueretur ad populum praeceperat Dominus et dixerat ei Moses festinavitque populus et transiit 5 cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum 6 filii quoque Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse armati praecedebant filios Israhel sicut eis praeceperat Moses 7 et quadraginta pugnatorum milia per turmas et cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Hiericho 8 in illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israhel ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret 9 dixitque ad eum 10 praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis ut ascendant de Iordane 11 qui praecepit eis dicens ascendite de Iordane 12 cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini et siccam humum calcare coepissent reversae sunt aquae in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant 13 populus autem ascendit de Iordane decimo mensis primi die et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho 14 duodecim quoque lapides quos de Iordanis alveo sumpserant posuit Iosue in Galgalis 15 et dixit ad filios Israhel quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti lapides 16 docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit Israhel Iordanem istum 17 siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro donec transiretis 18 sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus 19 ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore 21 postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israhel donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israhel 22 eo tempore ait Dominus ad Iosue fac tibi cultros lapideos et circumcide secundo filios Israhel 23 fecit quod iusserat Dominus et circumcidit filios Israhel in colle Praeputiorum 24 haec autem causa est secundae circumcisionis omnis populus qui egressus est ex Aegypto generis masculini universi bellatores viri mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus