Joshua 5
Joshua chapter 5 from the Latin Vulgate
1 per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis incircumcisus fuit donec consumerentur qui non audierant vocem Domini et quibus ante iuraverat ut ostenderet eis terram lacte et melle manantem 2 horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt ab Iosue quia sicut nati fuerant in praeputio erant nec eos in via aliquis circumciderat 3 postquam autem omnes circumcisi sunt manserunt in eodem castrorum loco donec sanarentur 4 dixitque Dominus ad Iosue hodie abstuli obprobrium Aegypti a vobis vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem 5 manseruntque filii Israhel in Galgalis et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho 6 et comederunt de frugibus terrae die altero azymos panes et pulentam eiusdem anni 7 defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae nec usi sunt ultra illo cibo filii Israhel sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae Chanaan 8 cum autem esset Iosue in agro urbis Hiericho levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium perrexitque ad eum et ait noster es an adversariorum 9 qui respondit nequaquam sed sum princeps exercitus Domini et nunc venio 10 cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait quid dominus meus loquitur ad servum suum 11 solve inquit calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas sanctus est fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum 13 Hiericho autem clausa erat atque munita timore filiorum Israhel et nullus egredi audebat aut ingredi 14 dixitque Dominus ad Iosue ecce dedi in manus tuas Hiericho et regem eius omnesque fortes viros 15 circuite urbem cuncti bellatores semel per diem sic facietis sex diebus