Jude 1
Jude chapter 1 from the Latin Vulgate
1 commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit 2 angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit 3 sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes 4 similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemant 5 cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi Dominus 6 hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur 7 vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt 8 hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae 9 fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est 10 prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis 11 facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii 12 hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa 13 vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi 14 quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum 15 hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes 16 vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes 17 ipsos vos in dilectione Dei servate 18 et hos quidem arguite iudicatos 19 illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam 20 ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione 21 soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula amen 22 Apocalypsis 24 apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni 25 qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit