Judges 14
Judges chapter 14 from the Latin Vulgate
1 inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare 2 descenditque et locutus est mulieri quae placuerat oculis eius 3 et post aliquot dies revertens ut acciperet eam declinavit ut videret cadaver leonis et ecce examen apium in ore leonis erat ac favus mellis 4 quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem qui et ipsi comederunt nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis adsumpserat 5 descendit itaque pater eius ad mulierem et fecit filio suo Samson convivium sic enim iuvenes facere consuerant 6 cum igitur cives loci vidissent eum dederunt ei sodales triginta qui essent cum eo 7 quibus locutus est Samson proponam vobis problema quod si solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas 8 sin autem non potueritis solvere vos dabitis mihi triginta sindones et eiusdem numeri tunicas qui responderunt ei propone problema ut audiamus 9 dixitque eis de comedente exivit cibus et de forte est egressa dulcedo nec potuerunt per tres dies propositionem solvere 10 cumque adesset dies septimus dixerunt ad uxorem Samson blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema quod si facere nolueris incendimus et te et domum patris tui an idcirco nos vocastis ad nuptias ut spoliaretis 11 quae fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens odisti me et non diligis idcirco problema quod proposuisti filiis populi mei non vis mihi exponere at ille respondit patri meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero 12 septem igitur diebus convivii flebat apud eum tandemque die septimo cum ei molesta esset exposuit quae statim indicavit civibus suis 13 et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum quid dulcius melle et quid leone fortius qui ait ad eos si non arassetis in vitula mea non invenissetis propositionem meam 14 inruit itaque in eo spiritus Domini descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant iratusque nimis ascendit in domum patris sui 15 uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius et pronubis 17 post aliquantum autem temporis cum dies triticeae messis instarent venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit ei hedum de capris cumque cubiculum eius solito vellet intrare prohibuit eum pater illius dicens 18 putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo sed habet sororem quae iunior et pulchrior illa est sit tibi pro ea uxor 19 cui respondit Samson ab hac die non erit culpa in me contra Philistheos faciam enim vobis mala 20 perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum iunxit ad caudas et faces ligavit in medio