Judges 17
Judges chapter 17 from the Latin Vulgate
1 in diebus illis non erat rex in Israhel sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat 2 fuit quoque alter adulescens de Bethleem Iuda et cognatione eius eratque ipse Levites et habitabat ibi 3 egressusque de civitate Bethleem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum repperisset cumque venisset in monte Ephraim iter faciens et declinasset parumper in domum Micha 4 interrogatus est ab eo unde venis qui respondit Levita sum de Bethleem Iuda et vado ut habitem ubi potuero et utile mihi esse perspexero 5 mane inquit apud me et esto mihi parens ac sacerdos daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestem duplicem et quae ad victum necessaria sunt 6 adquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus de filiis 7 implevitque Micha manum eius et habuit apud se puerum sacerdotem 8 nunc scio dicens quod bene mihi faciat Deus habenti levitici generis sacerdotem 10 in diebus illis non erat rex in Israhel et tribus Dan quaerebat possessionem sibi ut habitaret in ea usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat 11 miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et diligenter inspicerent dixeruntque eis ite et considerate terram qui cum pergentes venissent in montem Ephraim et intrassent domum Micha requieverunt ibi 12 et agnoscentes vocem adulescentis Levitae utentesque illius diversorio dixerunt ad eum quis te huc adduxit quid hic agis quam ob causam huc venire voluisti 13 qui respondit eis haec et haec praestitit mihi Michas et me mercede conduxit ut sim ei sacerdos