Lamentations 2

Lamentations chapter 2 from the Latin Vulgate

1 undecimo autem anno Sedeciae mense quarto quinta mensis aperta est civitas 2 et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis 3 cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam quae erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti 4 persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia 5 et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha in oculis eius et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis 6 oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus ut duceretur in Babylonem 7 domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt 8 et reliquias populi quae remanserunt in civitate et perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem 9 et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan magister militum in terra Iuda et dedit eis vineas et cisternas in die illa 10 praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Hieremia Nabuzardan magistro militiae dicens 11 tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias sed ut voluerit sic facies ei 12 misit ergo Nabuzardan princeps militiae et Nabu et Sesban et Rabsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes optimates regis Babylonis 13 miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populo 14 ad Hieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris dicens 15 vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu tuo in die illa 16 et liberabo te in die illa ait Dominus et non traderis in manus virorum quos tu formidas 17 sed eruens liberabo te et gladio non cades sed erit tibi anima tua in salutem quia in me habuisti fiduciam ait Dominus 19 sermo qui factus est ad Hieremiam a Domino postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiae de Rama quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Hierusalem et Iuda et ducebantur in Babylonem 20 tollens ergo princeps militiae Hieremiam dixit ad eum Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum 21 et adduxit et fecit Dominus sicut locutus est quia peccastis Domino et non audistis vocem eius et factus est vobis sermo hic 22 nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quae sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge