Leviticus 1

Leviticus chapter 1 from the Latin Vulgate

1 detractaque pelle hostiae artus in frusta concident 2 et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita 3 et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori 4 intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino 5 quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret 6 immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum 7 dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis 8 intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino 9 sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae 10 offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris 11 vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent 12 confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino 14 anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus 15 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino 16 quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini 17 cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita