Leviticus 11
Leviticus chapter 11 from the Latin Vulgate
1 lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit 2 et sus qui cum ungulam dividat non ruminat 3 horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis 4 haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis 5 quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis 6 et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis 7 cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt 8 haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum 9 milvum ac vulturem iuxta genus suum 10 et omne corvini generis in similitudinem suam 11 strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum 12 bubonem et mergulum et ibin 13 cycnum et onocrotalum et porphirionem 14 erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem 15 omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis 16 quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram 17 comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum 18 quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis 19 et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum 20 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum 21 omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur 22 quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum 23 et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis 24 hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum 25 migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa 26 omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum 27 et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur 28 vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est 29 omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit 30 et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt 31 fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur 32 si ceciderint super sementem non polluent eam 33 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur 34 si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum 35 et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum 36 omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum 37 quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est 38 nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis 39 ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram 40 ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum 41 ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra 42 ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis 44 locutus est Dominus ad Mosen dicens 45 loquere filiis Israhel et dices ad eos mulier si suscepto semine pepererit masculum inmunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae 46 et die octavo circumcidetur infantulus 47 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis eius