Leviticus 13

Leviticus chapter 13 from the Latin Vulgate

1 et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit 2 quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum 3 et inmunditiae condemnabitur 4 plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem 5 et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit 6 lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est 7 sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit 8 considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit 9 quando vero caro vivens in eo apparuerit 10 tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est 11 quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit 12 considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet 13 caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum 14 et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem 15 qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere 16 quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus 17 et siquidem creverit adiudicabit eum leprae 18 sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit 19 caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem 20 considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est 21 quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus 22 et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum 23 sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae 24 vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos 25 et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est 26 sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus 27 et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis 28 radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis 29 si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit 30 sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute 31 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est 32 porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum 33 vir et mulier in cuius cute candor apparuerit 34 intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum 35 vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est 36 et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est 37 sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus 38 et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio 39 quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis 40 habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit 41 omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra 42 vestis lanea sive linea quae lepram habuerit 43 in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est 44 si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti 45 qui consideratam recludet septem diebus 46 et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa 47 et idcirco conburetur flammis 48 quod si eam viderit non crevisse 49 praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis 50 et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra 51 sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet 52 quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi 53 si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt 54 ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari 56 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 57 hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem 58 qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam 59 praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum