Leviticus 14
Leviticus chapter 14 from the Latin Vulgate
1 alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati 2 quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet 3 cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus 4 et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore 5 die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium 6 cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii 7 tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus 8 immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est 9 adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus dextrae et pedis 10 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram 11 tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum 12 quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto 13 et super caput eius 14 rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum 15 et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur 16 quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium 17 duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum 18 offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino 19 qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul 20 immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus eius ac pedis dextri 21 olei vero partem mittet in manum suam sinistram 22 in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies contra Dominum 23 tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto 24 reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum 25 et turturem sive pullum columbae offeret 26 unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis 27 hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui 28 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 29 cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus 30 ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea 31 at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram 32 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua 33 egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus 34 reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram 35 iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo 36 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo 37 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum 38 sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita 39 ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus 40 quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo 41 qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum 42 et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua 43 quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate 44 et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum 45 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas 46 tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies 47 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo 48 cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur 49 ista est lex omnis leprae et percussurae 50 leprae vestium et domorum 51 cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis 52 ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit 54 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 55 loquimini filiis Israhel et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit 56 et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor 57 omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque sederit