Leviticus 15
Leviticus chapter 15 from the Latin Vulgate
1 si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 2 qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 3 si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 4 sagma super quo sederit inmundum erit 5 et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 6 omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 7 vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum lavabitur aqua 8 si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus 9 die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti 10 qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui 11 vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum et inmundus erit usque ad vesperum 12 vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda erit usque ad vesperum 13 mulier cum qua coierit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum 14 mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem diebus separabitur 15 omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum 16 et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur 17 qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 18 omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit vestimenta sua et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum 19 si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur 20 mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo 21 omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit 22 quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 23 si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suae 24 et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbae ad ostium tabernaculi testimonii 25 qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius 26 docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos 27 ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu 28 et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea 30 locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt 31 et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum 32 nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum 33 tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur