Leviticus 16

Leviticus chapter 16 from the Latin Vulgate

1 cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua 2 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii 3 mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario 4 cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato 5 cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem 6 his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum 7 adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta 8 ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur 9 tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem 10 cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi 11 et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum 12 nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur 13 cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum 14 aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel 15 postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem 16 et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum 17 cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto 18 revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi 19 lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo 20 et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare 21 ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra 22 vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum 23 et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra 24 eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos 25 in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini 26 sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetua 27 expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis 28 et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum 29 eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi 31 et locutus est Dominus ad Mosen dicens 32 loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israhel et dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens 33 homo quilibet de domo Israhel si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra 34 et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui