Leviticus 18
Leviticus chapter 18 from the Latin Vulgate
1 omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus 2 turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius 3 turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est 4 turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis 5 turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est 6 turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis 7 turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui 8 turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae 9 turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur 10 turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius 11 turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est 12 turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est 13 sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente 14 ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius 15 cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis 16 de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus 17 cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est 18 cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est 19 ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum 20 et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos 21 custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos 22 omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam 23 cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos 24 omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui 25 custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester 27 locutus est Dominus ad Mosen dicens 28 loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester 29 unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester 30 nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester