Leviticus 19
Leviticus chapter 19 from the Latin Vulgate
1 eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis 2 si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus 3 portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima illa de populo suo 4 cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges 5 neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester 6 non facietis furtum non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum 7 non peierabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus 8 non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane 9 non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus 10 non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo 11 non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus 12 ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum 13 non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus 14 leges meas custodite iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste quae ex duobus texta est non indueris 15 homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera 16 pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem 17 orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum 18 quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis 19 quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino 20 quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae proferunt ego Dominus Deus vester 21 non comedetis cum sanguine non augurabimini nec observabitis somnia 22 neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam 23 et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus 24 ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et impleatur piaculo 25 sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus 26 ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester 27 coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus 28 si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei 29 sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vester 30 nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in pondere in mensura 31 statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti 32 custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea ego Dominus 34 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 35 haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eum 36 et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum 37 quod si neglegens populus terrae et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum occidere