Leviticus 2
Leviticus chapter 2 from the Latin Vulgate
1 divides eam minutatim et fundes supra oleum 2 sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur 3 quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis 4 qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino 5 quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini 6 omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini 7 primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis 8 quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal 9 sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino 10 fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est 11 de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus 13 quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino 14 ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris 15 et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est 16 duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis