Leviticus 20

Leviticus chapter 20 from the Latin Vulgate

1 anima quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui 2 sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vester 3 custodite praecepta mea et facite ea ego Dominus qui sanctifico vos 4 qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri matrique maledixit sanguis eius sit super eum 5 si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera 6 qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos 7 si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia scelus operati sunt sanguis eorum sit super eos 8 qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos 9 qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri 10 qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur pecus quoque occidite 11 mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos 12 qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam 13 qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui 14 turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suae nudavit portabunt ambo iniquitatem suam 15 qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur 16 qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis erunt 17 custodite leges meas atque iudicia et facite ea ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi 18 nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eos 19 vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis 20 separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse polluta 21 eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei 22 vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos 24 dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum 25 nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque 26 et sorore virgine quae non est nupta viro 27 sed nec in principe populi sui contaminabitur