Leviticus 21

Leviticus chapter 21 from the Latin Vulgate

1 sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt 2 scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo 3 et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos 4 sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur 5 pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet 6 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabitur 7 nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus 8 virginem ducet uxorem 9 viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo 10 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia ego Dominus qui sanctifico eum 11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 12 loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo 13 nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso 14 si fracto pede si manu 15 si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus 16 omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo 17 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario 18 ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos 19 locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata 21 locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens 22 loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus 23 dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus 24 homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus