Leviticus 22
Leviticus chapter 22 from the Latin Vulgate
1 inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua 2 et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est 3 morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum Dominus 4 custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos 5 omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis 6 quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius fuerit hii comedent ex eis 7 si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur 8 sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem 9 qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium 10 nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt Domino 11 ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos 12 locutus est Dominus ad Mosen dicens 13 loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini 14 ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex capris 15 si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile 16 homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo 17 si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini 18 bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest 19 omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis 20 de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea 21 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 22 bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino 23 sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis 24 si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis 25 eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus 26 custodite mandata mea et facite ea ego Dominus 27 ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos 28 et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus 30 locutus est Dominus ad Mosen dicens 31 loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas 32 sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris 33 hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suis