Leviticus 24

Leviticus chapter 24 from the Latin Vulgate

1 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues 2 et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini 3 per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno 4 eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo 5 ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite 6 cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan 7 miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus 8 qui locutus est ad Mosen 9 dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus 10 et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum 11 et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur 12 qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur 13 qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima 14 qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei 15 fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur 16 qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur 17 aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester 18 locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi 20 locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens 21 loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini 22 sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius 23 septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis