Leviticus 26

Leviticus chapter 26 from the Latin Vulgate

1 dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros 2 persequemini inimicos vestros et corruent coram vobis 3 persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio 4 respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum 5 comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus proicietis 6 ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea 7 ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus 8 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti 9 quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea 10 si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum 11 ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur 12 ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine persequente 13 sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra 14 et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam 15 consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt 16 si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra 17 emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae vestrae 18 quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi 19 ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra 20 inducamque super vos gladium ultorem foederis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus 21 postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini 22 sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me 23 et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra 24 ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum 25 destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea 26 in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum 27 disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint 28 vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae 29 tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae quando fueritis 30 in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suae eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea 31 et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente 32 et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere 33 peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet 34 quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur 35 donec confiteantur iniquitates suas et maiorum suorum quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi 36 ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis 37 et recordabor foederis mei quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham terrae quoque memor ero 38 quae cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint 39 et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum 40 et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de terra Aegypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus haec sunt praecepta atque iudicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israhel in monte Sinai per manum Mosi 42 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 43 loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub aestimatione dabit pretium 44 si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii 45 si mulier triginta 46 a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos femina decem