Leviticus 3

Leviticus chapter 3 from the Latin Vulgate

1 si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt 2 si agnum obtulerit coram Domino 3 ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum 4 et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam 5 cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis 6 et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini 7 si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino 8 ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum 9 tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia 10 duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis 11 adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit 12 iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis 14 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 15 loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit 16 si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino 17 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino