Leviticus 4
Leviticus chapter 4 from the Latin Vulgate
1 cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii 2 ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi 3 et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt 4 duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis 5 sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti 6 pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo 7 et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur 8 quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est 9 et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi 10 et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini 11 inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii 12 tincto digito aspergens septies contra velum 13 ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii 14 omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare 15 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus 16 ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis 17 si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur 18 et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum 19 ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est 20 tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius 21 adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei 22 quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat 23 et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam 24 ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti 25 tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius 26 omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei 27 sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam 28 ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae 29 sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius 30 omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi 32 si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam 33 anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquit 34 et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis iuxta omnem inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto 35 anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum