Leviticus 6
Leviticus chapter 6 from the Latin Vulgate
1 pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti 2 qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit 3 locutus est Dominus ad Mosen dicens 4 praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit 5 vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare 6 spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet 7 ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum 8 ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari 9 haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari 10 tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino 11 reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi 12 ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto 13 mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur 14 et locutus est Dominus ad Mosen dicens 15 haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere 16 quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino 17 sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari 18 omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo 19 locutus est Dominus ad Mosen dicens 20 loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est 21 sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi 22 quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto 23 vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua 24 omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est 25 hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni 27 haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est 28 idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris 29 offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia 30 duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis