Leviticus 7

Leviticus chapter 7 from the Latin Vulgate

1 omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est 2 sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit 3 sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius 4 et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur 5 sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur 6 haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino 7 si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas 8 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis 9 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem 10 cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane 11 si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est 12 quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet 13 si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit 14 caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea 15 anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis 16 et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis 17 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 18 loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis 19 adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios 20 si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo 21 sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus 22 omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis 23 locutus est Dominus ad Mosen dicens 24 loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius 25 tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti 26 qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius 27 armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis 28 qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua 29 pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel 30 haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur 31 et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis 32 ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis 33 quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai 35 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 36 tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis 37 et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi 38 fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores