Leviticus 9
Leviticus chapter 9 from the Latin Vulgate
1 ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius 2 dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus 3 statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo 4 cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius 5 adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi 6 carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni 7 immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum 8 ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit igni 9 lotis prius aqua intestinis et pedibus 10 et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari 11 fecit holocaustum 12 addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et adolens ea super altare absque caerimoniis holocausti matutini 13 immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu 14 adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris 15 posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in altari 16 pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut praeceperat Moses 17 et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit 18 ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini 19 et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum ruentes in facies suas 21 arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis praeceptum non erat 22 egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino 23 dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron 24 vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra