Luke 1
Luke chapter 1 from the Latin Vulgate
1 visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile 2 ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem 3 fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth 4 erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella 5 et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis 6 factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum 7 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini 8 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi 9 apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi 10 et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum 11 ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem 12 et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt 13 erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae 14 et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum 15 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam 16 et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis 17 et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare 18 et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo 19 et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo 20 egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus 21 et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam 22 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens 23 quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines 24 in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth 25 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria 26 et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus 27 quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio 28 et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum 29 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum 30 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius 31 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis 32 dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco 33 et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei 34 et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis 35 quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum 36 dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus 37 exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda 38 et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth 39 et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth 40 et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui 41 et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me 42 ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo 43 et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino 44 et ait Maria magnificat anima mea Dominum 45 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo 46 quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes 47 quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius 48 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum 49 fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui 50 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles 51 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes 52 suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae 53 sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula 54 mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam 55 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium 56 et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei 57 et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam 58 et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes 59 et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine 60 innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum 61 et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi 62 apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum 63 et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec 64 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo 65 et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens 66 benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae 67 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui 68 sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius 69 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos 70 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti 71 iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum 72 daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi 73 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris 74 et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius 75 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum 76 per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto 77 inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis 78 puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel 80 factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis