Luke 18
Luke chapter 18 from the Latin Vulgate
1 vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo 2 et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor 3 tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me 4 ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit 5 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis 6 dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra 7 dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam 8 duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus 9 Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus 10 ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo 11 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori 12 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur 13 adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos 14 Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei 15 amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud 16 et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo 17 dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus 18 mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem 19 qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea 20 quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me 21 his ille auditis contristatus est quia dives erat valde 22 videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt 23 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei 24 et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri 25 ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum 26 ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te 27 qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei 28 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam 29 adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis 30 tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur 31 et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget 32 et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur 33 factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans 34 et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset 35 dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret 36 et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei 37 et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei 38 stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum 39 dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam 40 et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit 41 et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo 43 et ingressus perambulabat Hiericho