Luke 2

Luke chapter 2 from the Latin Vulgate

1 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem 2 ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David 3 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate 4 factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret 5 et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio 6 et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum 7 et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno 8 et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo 9 quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David 10 et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio 11 et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium 12 gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis 13 et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis 14 et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio 15 videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc 16 et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos 17 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo 18 et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos 19 et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur 20 et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino 21 sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur 22 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum 23 et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo 24 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini 25 et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo 26 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit 27 nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace 28 quia viderunt oculi mei salutare tuum 29 quod parasti ante faciem omnium populorum 30 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel 31 et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo 32 et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur 33 et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes 34 et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua 35 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die 36 et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem 37 et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth 38 puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo 39 et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae 40 et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi 41 consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius 42 existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos 43 et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum 44 et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem 45 stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius 46 et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te 47 et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse 48 et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos 49 et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo 50 et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines 52 anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha