Luke 20
Luke chapter 20 from the Latin Vulgate
1 respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi 2 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus 3 at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi 4 si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse 5 et responderunt se nescire unde esset 6 et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio 7 coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus 8 et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem 9 et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem 10 et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt 11 dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur 12 quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas 13 et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae 14 veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit 15 ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli 16 omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum 17 et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam 18 et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis 19 et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces 20 licet nobis dare tributum Caesari an non 21 considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis 22 ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris 23 et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo 24 et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt 25 accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum 26 dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo 27 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis 28 et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio 29 et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt 30 novissima omnium mortua est et mulier 31 in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem 32 et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias 33 illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores 34 neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis 35 quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob 36 Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei 37 respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti 38 et amplius non audebant eum quicquam interrogare 39 dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse 40 et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis 41 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 42 David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est 43 audiente autem omni populo dixit discipulis suis 44 adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis 45 qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem 47 respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites