Luke 21
Luke chapter 21 from the Latin Vulgate
1 et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit 2 nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit 3 et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit 4 haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur 5 interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient 6 qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos 7 cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis 8 tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum 9 terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt 10 sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum 11 continget autem vobis in testimonium 12 ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis 13 ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri 14 trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis 15 et eritis odio omnibus propter nomen meum 16 et capillus de capite vestro non peribit 17 in patientia vestra possidebitis animas vestras 18 cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius 19 tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam 20 quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt 21 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic 22 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum 23 et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum 24 arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur 25 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate 26 his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra 27 et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores 28 cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas 29 ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei 30 amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant 31 caelum et terra transibunt verba autem mea non transient 32 adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa 33 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae 34 vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis 35 erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti 36 et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum 38 adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha