Luke 23
Luke chapter 23 from the Latin Vulgate
1 Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis 2 ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine 3 at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc 4 Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset 5 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus 6 Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri 7 interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat 8 stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum 9 sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum 10 et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem 11 Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe 12 dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis 13 sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei 14 emendatum ergo illum dimittam 15 necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum 16 exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban 17 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem 18 iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum 19 at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum 20 ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam 21 at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum 22 et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum 23 dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum 24 et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum 25 sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum 26 conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros 27 quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt 28 tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos 29 quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet 30 ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur 31 et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris 32 Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes 33 et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus 34 inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi 35 dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac 36 erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum 37 unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos 38 respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es 39 et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit 40 et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum 41 et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso 42 erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam 43 et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium 44 et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit 45 videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat 46 et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur 47 stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes 48 et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus 49 hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei 50 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu 51 et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat 52 et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat 53 subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius 54 et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum 56 una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata