Mark 1
Mark chapter 1 from the Latin Vulgate
1 sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam 2 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius 3 fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum 4 et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua 5 et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat 6 et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius 7 ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto 8 et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne 9 et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso 10 et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui 11 et statim Spiritus expellit eum in desertum 12 et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi 13 postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei 14 et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio 15 et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores 16 et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum 17 et protinus relictis retibus secuti sunt eum 18 et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia 19 et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum 20 et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos 21 et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae 22 et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit 23 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei 24 et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine 25 et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo 26 et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei 27 et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae 28 et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne 29 decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa 30 et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis 31 vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes 32 et erat omnis civitas congregata ad ianuam 33 et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum 34 et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat 35 et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant 36 et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te 37 et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni 38 et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens 39 et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare 40 Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare 41 et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est 42 et comminatus ei statim eiecit illum 43 et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis 44 at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique