Mark 6

Mark chapter 6 from the Latin Vulgate

1 nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo 2 et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua 3 et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit 4 et mirabatur propter incredulitatem eorum 5 et circumibat castella in circuitu docens et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum 6 et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aes 7 sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis 8 et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde 9 et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis 10 et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent 11 et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant 12 et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo 13 alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis 14 quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit 15 ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam 16 dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui 17 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat 18 Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat 19 et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae 20 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi 21 et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei 22 quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae 23 cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae 24 et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare 25 sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere 26 et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae 27 quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento 28 et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant 29 et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant 30 et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum 31 et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos 32 et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa 33 et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit 34 dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent 35 et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare 36 et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces 37 et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum 38 et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos 39 et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus 40 et manducaverunt omnes et saturati sunt 41 et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus 42 erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum 43 et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum 44 et cum dimisisset eos abiit in montem orare 45 et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra 46 et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos 47 at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt 48 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere 49 et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant 50 non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum 51 et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt 52 cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum 53 et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse 54 et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant 56 et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis