Matthew 22
Matthew chapter 22 from the Latin Vulgate
1 simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo 2 et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire 3 iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias 4 illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam 5 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt 6 rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit 7 tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni 8 ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias 9 et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium 10 intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali 11 et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit 12 tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium 13 multi autem sunt vocati pauci vero electi 14 tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone 15 et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum 16 dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non 17 cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae 18 ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium 19 et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio 20 dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo 21 et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt 22 in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum 23 dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo 24 erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo 25 similiter secundus et tertius usque ad septimum 26 novissime autem omnium et mulier defuncta est 27 in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam 28 respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei 29 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo 30 de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis 31 ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium 32 et audientes turbae mirabantur in doctrina eius 33 Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum 34 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum 35 magister quod est mandatum magnum in lege 36 ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua 37 hoc est maximum et primum mandatum 38 secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum 39 in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae 40 congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus 41 dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David 42 ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens 43 dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 44 si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est 45 et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare