Matthew 23
Matthew chapter 23 from the Latin Vulgate
1 dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei 2 omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt 3 alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere 4 omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias 5 amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis 6 et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi 7 vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis 8 et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est 9 nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus 10 qui maior est vestrum erit minister vester 11 qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur 12 vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare 14 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos 15 vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet 16 stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum 17 et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet 18 caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum 19 qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt 20 et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso 21 et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum 22 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere 23 duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes 24 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia 25 Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum 26 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia 27 sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate 28 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum 29 et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum 30 itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt 31 et vos implete mensuram patrum vestrorum 32 serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae 33 ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem 34 ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare 35 amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam 36 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti 37 ecce relinquitur vobis domus vestra deserta 38 dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini