Micah 1
Micah chapter 1 from the Latin Vulgate
1 Flebant igitur sui et omnes qui noverant eam 2 Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi posuerunt manus suas super caput eius 3 Quae flens suspexit ad caelum erat enim cor eius fiduciam habens in Domino 4 Et dixerunt presbyteri Cum deambularemus in pomario soli ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomarii et dimisit a se puellas 5 Venitque ad eam adolescens qui erat absconditus et concubuit cum ea 6 Porro nos cum essemus in angulo pomarii videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos pariter commisceri 7 Et illum quidem non quivimus comprehendere quia fortior nobis erat et apertis ostiis exilivit 8 hanc autem cum apprehendissemus interrogavimus quisnam esset adolescens et noluit indicare nobis huius rei testes sumus 9 Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi et condemnaverunt eam ad mortem 10 Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit Deus aeterne qui absconditorum es cognitor qui nosti omnia antequam fiant 11 tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me et ecce morior cum nihil horum fecerim quae isti malitiose composuerunt adversum me 12 Exaudivit autem Dominus vocem eius 13 Cumque duceretur ad mortem suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris cuius nomen Daniel 14 Et exclamavit voce magna Mundus ego sum a sanguine huius 15 Et conversus omnis populus ad eum dixit Quis est iste sermo quem tu locutus es 16 Qui cum staret in medio eorum ait Sic fatui filii Israel non iudicantes neque quod verum est cognoscentes condemnastis filiam Israel