Micah 2
Micah chapter 2 from the Latin Vulgate
1 Reversus est ergo populus cum festinatione et dixerunt ei senes Veni et sede in medio nostrum et indica nobis quia tibi Deus dedit honorem senectutis 2 Et dixit ad eos Daniel Separate illos ab invicem procul et diiudicabo eos 3 Cum ergo divisi essent alter ab altero vocavit unum de eis et dixit ad eum Inveterate dierum malorum nunc venerunt peccata tua quae operabaris prius 4 iudicans iudicia iniusta innocentes opprimens et dimittens noxios dicente Domino Innocentem et iustum non interficies 5 Nunc ergo si vidisti eam dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi Qui ait Sub schino 6 Dixit autem Daniel Recte mentitus es in caput tuum Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo scindet te medium 7 Et amoto eo iussit venire alium et dixit ei Semen Chanaan et non Iuda species decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum 8 sic faciebatis filiabus Israel et illae timentes loquebantur vobis sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram 9 Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi Qui ait Sub prino 10 Dixit autem ei Daniel Recte mentitus es et tu in caput tuum manet enim Angelus Domini gladium habens ut secet te medium et interficiat vos 11 Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deum qui salvat sperantes in se 12 Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum 13 ut facerent secundum legem Moysi et interfecerunt eos et salvatus est sanguis innoxius in die illa