Micah 3
Micah chapter 3 from the Latin Vulgate
1 Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps 2 Et rex Astyages appositus est ad patres suos et suscepit Cyrus Perses regnum eius 4 Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius 5 Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique amphorae sex 6 Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum porro Daniel adorabat Deum suum Dixitque ei rex Quare non adoras Bel 7 Qui respondens ait ei Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis 8 Et dixit rex ad eum Non videtur tibi esse Bel vivens Deus An non vides quanta comedat et bibat quotidie 9 Et ait Daniel arridens Ne erres rex iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus neque comedit aliquando 10 Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has moriemini 11 Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec morietur Daniel quia blasphemavit in Bel Et dixit Daniel regi Fiat iuxta verbum tuum 12 Erant autem sacerdotes Bel septuaginta exceptis uxoribus et parvulis et filiis Et venit rex cum Daniele in templum Bel