Micah 4

Micah chapter 4 from the Latin Vulgate

1 et cum ingressus fueris mane nisi inveneris omnia comesta a Bel morte moriemur vel Daniel qui mentitus est adversum nos 2 Contemnebant autem quia fecerant sub mensa absconditum introitum et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea 3 Factum est igitur postquam egressi sunt illi rex posuit cibos ante Bel praecepit Daniel pueris suis et attulerunt cinerem et cribravit per totum templum coram rege et egressi clauserunt ostium et signantes annulo regis abierunt 4 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt 5 Surrexit autem rex primo diluculo et Daniel cum eo 6 Et ait rex Salvane sunt signacula Daniel Qui respondit Salva rex 7 Statimque cum aperuisset ostium intuitus rex mensam exclamavit voce magna Magnus es Bel et non est apud te dolus quisquam 8 Et risit Daniel et tenuit regem ne ingrederetur intro et dixit Ecce pavimentum animadverte cuius vestigia sint haec 9 Et dixit rex Video vestigia virorum et mulierum et infantium Et iratus est rex 10 Tunc apprehendit sacerdotes et uxores et filios eorum et ostenderunt ei abscondita ostiola per quae ingrediebantur et consumebant quae erant super mensam 11 Occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestatem Danielis qui subvertit eum et templum eius 12 Et erat draco magnus in loco illo et colebant eum Babylonii 13 Et dixit rex Danieli Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens adora ergo eum