Micah 5

Micah chapter 5 from the Latin Vulgate

1 Tu autem rex da mihi potestatem et interficiam draconem absque gladio et fuste Et ait rex Do tibi 2 Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxit pariter fecitque massas et dedit in os draconis et diruptus est draco Et dixit Ecce quem colebatis 3 Quod cum audissent Babylonii indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt Iudaeus factus est rex Bel destruxit draconem interfecit et sacerdotes occidit 4 Et dixerunt cum venissent ad regem Trade nobis Danielem alioquin interficiemus te et domum tuam 5 Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et necessitate compulsus tradidit eis Danielem 6 Qui miserunt eum in lacum leonum et erat ibi diebus sex 7 Porro in lacu erant leones septem et dabantur eis duo corpora quotidie et duae oves et tunc non data sunt eis ut devorarent Danielem 8 Erat autem Habacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum ut ferret messoribus 9 Dixitque Angelus Domini ad Habacuc Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli qui est in lacu leonum 10 Et dixit Habacuc Domine Babylonem non vidi et lacum nescio 11 Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui 12 Et clamavit Habacuc dicens Daniel serve Dei tolle prandium quod misit tibi Deus 13 Et ait Daniel Recordatus es mei Deus et non dereliquisti diligentes te 14 Surgensque Daniel comedit Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo 15 Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem et venit ad lacum et introspexit et ecce Daniel sedens in medio leonum