Nahum 1

Nahum chapter 1 from the Latin Vulgate

1 et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu 3 et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israhel et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum 4 et fodi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei 5 et dixi ad eam dies multos expectabis me non fornicaberis et non eris viro sed et ego expectabo te 6 quia dies multos sedebunt filii Israhel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine therafin 7 et post haec revertentur filii Israhel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum 9 audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra 10 maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit 11 propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur 12 verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti 13 et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam 14 conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego 15 secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo